Home

Introducere Focul din anul 1836 Renovarea bis. din anul 1929 Scoala confesionala ortodoxa Renovarea bis. din anul 1909 Restaurarea episcopiei ortodoxe din Oradea Alegerea Episcopului Roman Investirea si instalarea Preotii Cartile din biserica Aceeasi reconfirmare în anul 1773 Reconfirmarea Conventiei din an.nl 1713 Protestul vicarului-episcop Meletie Kovács contra Protestul comumtatii contra episcopului Moise Drag Noua confirmare a Conventiunei din anul 1713. Raspunsul Împaratului. Inclyía Universitas Cuvântarea deputatului Emanuel Beöthy Petitia adresata împaratului Iosif al Il-lea. Raspunsul Consiliului Lett Regale la protestul epi Inclyta Particularis Congregatio kont Hacked By George Hacked By George

Ultimele Evenimente

Mihai Eminescu omagiat la Biserica cu Luna Seara de rugaciune inchinata parintilor si copiilor Invitatie seri duhovnicesti,18-25 martie 2012 Cateheze în perioada Postului Mare Preasfințitul Sofronie a aniversat 13 ani de la hirotonia întru arhiereu și 5 ani de la întronizarea în scaunul eparhial al Oradiei Duminica Ortodoxiei la Biserica cu Luna Nicolae Jiga in memoria bihorenilor Un moment istoric la o biserica incarcata de istorie 90 de ani de la reinfiintarea Episcopiei Oradiei Preafericitul Parinte Patriarh Daniel la Catedrala cu Luna Procesiune de Praznicul Adormirii Maicii Domnului 2008 ian 26 slujba inmormantare preot traian codila 2008 ian 20 slujba comuna ecumenica 2008 ian 06 boboteaza 2007 mai 19 parastas ps coman 2007 mai 04 mosoiu 88 ani 2007 aug 15 sarbatoare hram sf maria 2007 februarie 25 intronizare ps sofronie 2007 aug 11 inmormantare arhidiacon savu teodor 2007 aprilie 29 ps sofronie ps petroniu

Newsletter

Pentru a primi cele mai noi stiri si informatii va rugam sa va inscrieti pentru newsletter cu ajutorul formularului de mai jos:

Nume:

Telefon:

E-mail:

Ceas

Meteo




Fazele lunii


Fazele lunii

 

Inclyta Particularis Congregatio

Inclyta Particularis Congregatio !


Ad Instantiam Communitatis G. R. non Unitorum M. Varadiensis, fine obtinendi publici Religionis suae exercitii, errigendae item cum Campanis, et horologio Turris, altissjmo Loco suppli-cantis praescriptam per Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Investigationem, Inclyta Particularis Congregatio in concursu etiam Deputati quoque mei Diocesani peragendam, ordinare dignabatur; cui interim praesens idem Deputatus siquidem super momentiosis reflexionibus, quae mihi hoc in merito occurrerunt, quasve Inclytae investiganti deputationi per ipsum proponi deman daveram, exauditus haud fuerit, hinc etiam factum est, quod rela-tionem Deputationis eo usque haud subscripserit, usque dum mea in Observum Instantiae hujus Inclytae Particulari Congregationi praesentavero Momenta, et Considerationes: Quare eorum loco sequentia demisse subneclo: Gratiose imprimis Inclyta Particularis Congregatio representationis meae sub 26 Februari 1783 ea occasione exhibitae meminisse dignabitur, qua negotium investigationis Instantiae ejusdem Communitatis, Oratorium, Domum item Parochialem, et Ludimagîstri in ipsa Civitate Capitulari Varad erigi, quae etiam jam majori in parte surgere conspicitur, supplicantis, per Inclytam adhuc Universitalem .pertractabatur: Per hanc sat superque remonstratum fuisse arbitror, quibus e motivis, et argumentis a Petito suo supplicans Communitas luste removeri debeat: Cujus tenorem ut paucis complectar, isthic revocari juvat: Haec quippe diserte perhibet, jam Ecclesiam, etiam Varad Velenczensem, cui rem et suplicans copimunitas incorporaverat non sine sensibili miserae Contribuentis Plebis aggravio, erectam fuisse: remonstratum enim habetur per fidedigna ipsorum opificum Magistrorum Documenta, structuram hanc icet ad Vires exhibiti pro tune 4500 flnorum Fundi, erectio oratorii

Velencziensis, alias etiam nobilissimam quamcuhque, Parochiam repraesentare quentis, clementer solum, sed et Viginti, et ultra, milia Horenorum adae quare admissa fuerit, superasse: Porro remonstratum habetur, in conformitate praededucti Contribuentium Oneris et aggravi, summsm hanc citra colectas Vetitas, eî ocultas conflari vix poluise: siquidem non absimiliter remonstratum haberetur, quod complures profusa ac adeo, ne dixerim prodiga liberalitate per 100, 200,300, 400 et 500-o flnorum symbolam obtulerint, quorum substantia vix oblationem adaequare praesumitur. Item remonstratum habetur, oratorii hujus, quod nune Varadini in opere est, nullam prorsus necesitatem videri, siquidem oppidum Varad Velencze, ubi sua jam, sumptuosa adeo provisi sunt Ec-clesia, et ad quam supplicantes semet conscribi cura sunt, aequo-admodum distaret intervalo: Remonstratum dein etiam ex ipsis actis Commisionis Regiae Anno Adhuc 1756-O, 1757-O et 1758 o Varadini in negotio Religionis Celebratae habetur, quae Oratorium supplicantibus Varadini nulla prorsus ratione Competere evincunt: Verbo renonstatum habetur, eos in de pe ndendo quanto Co:.tributionali semet morosos non solum, sed et ex hoc Incidenti restantiarios etiam exhibuisse: Cujusmodi Motiva, et argumenta jam illa occasione, dum ipsum oratorium Varadini aedificandum sibi admitti supplicantes petiisent, Inclytam Universitatem velut pregnantia, ita permoverunt, ut eadem ad Excelsum quoque Consilium Regium justo suo Patrocinio Comitati non defuerit: Atque aequitati huic, per ipsum quoque Exceisum Consilium gratiose agnitae, unice tribuo, quod supplicans Comunitas mediante Benigna Resolutione Regia, Via Excelsi Consily Regii sub 24-to Marti 1783 intimata ab infundato Petito suo remota fuerit:: Quod interim erga repetitum saepe fatae Communitatis supplicem subseque, Praemissis omnibus non obstantibus, sua Matas Sacratissima privatum ei M. Varadini admiserit Religionis exercitium, id speciali gratiae, et Clementiae Caesaro-Regiae, quemad-modum Benigna Resolutio Regia sub 27-ma Septembris 1784-ti intimati innuit abscribendum habet. Et ideo Clementia hac Caesaro-Regia uti, non vero abuti deberent: quod vero eadem vel in ipsa modernae Ecclesiae suo structura, quo Basilicae potius, quam privati Oratorii formam refert, in observum Benignarum Normantium Resolutionum Regiarum, eatenus repetitim interventarum abusi sint, cuique vel fugitivo oculo molem hujus structurae intuenti, palain fit, licet enim Communitas suppiicans, velut supra attactum est, in erectionem, et plenariam Consumationem oratorii sui, in quantum mini constat, 10946 flnos 24 xr. duntaxat Fundum produxerit, nemo tamen negaverit, eandem in statu etiam, quo visitur moderno, fundum hune non solum vel adusque, sed et notabiliter, sex et pluribus etiam miile florenis excessisse: quid dicam de perfecta ejus consumatione Haec profecto (haud aberravero) alia adhuc Decern Millia facile absumet: An non sensibile exinde aggravium, imo Conservationem in vere miseram Contribuentem Plebem redundare oportuerit ? Inclyta Particularis Congregatie perspicere dignabitur, sed et ag-noscere supplicantes indignos ommino non solum reputandos esse, quibus nova Caesareo-Regia conferatur Clementia, et secun-dum modernum eorum Postulatum, errectio Turris cum Campanis, et horologio admittatur, dignos e converso in quos ob transgres-sionem altissimarum ordinationum, in negotio Religionis emana-tarum, excessive evecta, et cum tanto Contribuentium onere ampliata oratorii sui mole comprobatum, tanquam praevaricatores se-verius etiam animadveratur. Sed etiamsi ex obligatione, et collatione Investiganti Deputationi proposita, nullum miserae Contribuentis Plebis oro Praesenti praemetui posset aggravium, illud tamen dubio procul pro futuro sequi oporteret: lam enim supra remonstratum habetur, in erectionem Ecclesiae suae Velencziensis fundum 4500 flnos exhibitum fuisse, et tamen Vigintimillesiumum etiam excessive florenum numerum: Pro structura moderni sui M. Varadiensis oratorii 10946 flnos impendendos proposuerunt, et tamen jam nun etiam, hi et ne ad mediam quidem adhuc perfectionem pervenerit, fundum multis superat millibus: Nune pro Turii supra id quod requireretur, generoso ore notabilem 6150 flnorum offerunt Summam: quam etiam moli Turris quoque in sua proportione accomodata fuerit, hâd suffecturam, nemo negaverit: quid dicam de Campnis, et horologio ? Quod in reliquo Puncto 2-o Instantiae suo exponunt, partem quippe Civitatis Cis Crysium situatam, Turri, hujus publicae etiam securitati provideretur: Pro moderno Statu et tempore, expositio Supplicantium vera quidem est, quin tamen recte eorum Turis ad prospiciendum publicae securitati, necessaria f o r e t; Pro Romana enim Catholica Ecclesia Parochiali in eadem civitate situata Turris cum horologio etiam cum opificibus effective conventa primo ad futuro vere suscitabitur, quem in finem ad notorietatem etiam supplicantium Materialia Requisita et procurantur, et parantur. Cui accedit et id quod ad humillimam meam Instantiam fine Resoivendae e Fundo 8500 flnorum in Dioecesis meae Ne-cesitates, Virtute B. Plani regulativi destinate, ad Cathedralem Ecclesiam meam, a supplicantium Oratorio exiguo aliguot Centum Pasuum spatio distantem, aedificando Turri cum horologio ac decentibus Campanis sue Majestati Sacratissime Via Excelsi Con¬silii Regii Locumtenentialis eshibitam, ea praeliminaris emanaverit Resolutio, quae effective etiam, et realis resolutionis subseguntis spem ne in minimo mihi dubiam reddere possit; iam vero si supplicantium quoque, in una eademque Civitate, permissio duabus Romano-et Greco CathoJicis, exiguum admodum spatinm occupatura, tertia etiam accederet Turris, profecto ut in vicem, quemadmodum 3-tio Instantiae suae Puncto exponunt, destinatum pro Divinis, tempus e suo horologio, et signo propriarum Campanarum observare possint, eos omnibus trinis, una eademque hora coincidere quentibus pulsibus confundi potius oporteret. Quoniam autem Ritus Graeco-Catholicorum a Ritu non Unitorum (Dogmate fidei orthodoxae excepto) in nihil prorsus differet adeoque oficia Divina eodem apud non Unitos, cum Graeco-Catholicis perficiantur tempore, alienus non suni, quin ad tenorem etiam Benignae Resolutionis Regiae, in negatio Religionis, signanter quoad Campanarum Consum, per homines cujuscumque alterius Religionis, cum Catholicis ferendum sub l Augusti a. b. emanata, quin inquam suplicantem Comunitatem in eundem cum cathedrali Ecclesia mea campanarum consum promptissimo admittam animo, dummondo Conditionibus in hac eadem Benigna Resolutione Regia expressis satis faciant. Quarto Instantiae Puncto de imperturbate per ipsos ab Immemorabili errectis Parochiis velut veritati minime Consono, adeoque nec Considerationem subeunte, praetermisso, quinto quoque, si supracitatae binae Romano et Graeco-Catholicae Turres erectae fuertnt, reiate ad Decorum, quem Supplicantes per suam Turrim Civitati Conciliare satagunt, abunde satis fit: Quae omnia praemissa si juste pensentur nemo est, qui Petitionem supplicantium haud aequam, sed et Cathedrali Ecclesiae meae non minus, quam Parohioli Latini ritus Ecclesiae prae-judiciosam agnoscat: et sicut Inclytam quoque Particularem Congregalionem Supplicantes â Postulato suo, siquidem Turris hoc cum horologih publicum Religionis exercitium regoleret, quod tamen ipsis in Benignis Resolutionibus Regiis emullatenus competit, ac ob id etiam privatum per concessionem oratorium duntaxat admissum est, justissime removere debere, anituram non dubito, ita demissis oro Precibus, quo has meas is observum suplicantium expositionis positas Reflexiones ad Excelsum Consilium, apud quod .et ipse eatenus acturus sum, comitari dignetur.

Qui Solita cum Veneratione persiste Inciytae Particularis Congregationis M. Varadini die 11, 8-bris 1786

humillimus servus Moyses Dragos m. p. Eppus G. R. Katholicorunt M. Varadiensîs

Arch. ctt. 3412 Bihor, fasc, 111. 1786.


Realizare pagini web ,imagine ,publicitate si promovare online www.groupromo.ro